VESPERA

VESPERA
VESPERA
Graece ὀψία, apud Hebraeos (quibus initium diei erat, nocte secundum Rituale praecedente propter mysterium, seu δήλωσιν πνεύματος, cum alias non prima Vespera primo mane, sed hoc illâ antiquius esset, qua de re vide Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 1. c. 42. §. ultim.) tempus precum fuit. Cum enim, praeter horas ordinarias, maiores quoque illi ac Canonicas haberent, quarum quaelibet tribus minoribus constaret, primam incipiebant a sexta vespertina, quam Horam vespertinam, seu Vespertinum simpliciter (subintellige officium) vocabant: secundam a nona, quam Completorium: tertiam a media nocte, quam Nocturnum: et quartam a tertia matutina, quam Matutinum nuncupabant. Diurno autem cultui inservientes appellabant, primam, secundam, tertiam et quartam; quarum prima incipiens a sexta matutina, pertingebat usque ad nonam, et sic deinceps. Statae autem erant hae precum ac publicorum sacrorum horae, ut Iudaei volunt; qui tres praecipue precum horas numerant, tertiam, sextam et nonam. Ps. 55. v. 18. Vespere et mane et meridie meditabor. Vide Actor. c. 2. v. 15. et c. 3. v. 1. etc. 10. v. 3. Similiter Sacrificium iuge, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graecis ενδελεχισμὸς dictum, quia numquam intermittebatur, seu festus foret dies seu profanus; quum 2. agnis anniculis constaret, alter mane, alter vesperi mactabatur: quod primo ad montem Sinai institutum, Exod. c. 29. v. 38. deinde, post diuturnam omissionem, innovatum legitur Numer. c. 28. v. 3. 4. Eôdem tempore et Pascha iugulabatur, vel inter duas Vesperas, ut Hebraeus habet textus Exodi, c. 12. v. 6. quas ita exponit Aben Ezra in locum, ut distinguat Vesperam Solis, cum ipsum Solare corpus occidit; a Vespera luminis, cum etiam radii eius omneque lumen visui nostro se surripit: atque hôc spatiô, quod horam cum quadrante implere videtur, Pascha immolatum esse contendit. Alii melius sic explicant; Vesperam faciunt duplicem, Declinationis unam, quae post Meridiem incipit, iam enim tum Sol ad Occasum vergit: δείλην πρωΐαν καὶ ὀψίαν Graeci vocârunt, h. e. ut veteres exponunt Critici, τὸ πρῶτον τῆς δείλης μέρος τὸ εὐθὺς εν μεσημβρίας, primam partem δείλης, quae incipit statim a Meridie: Occasus alteram, cum Sol occidit et Horizontem subit; Graeci ὀψίαν δείλην dixere, Criticique exposuêre, τὸ τελευταῖον τῆς δείλης μέρος, τὸ περὶ ἡλίου δυσμὰς, postremam δείλης partem, quando Solis est occasus. Ita namque et apud Hebraeos duplex erat Hereb, sive Vespera: prior a nona hora, hoc est, a tertia exacta post Meridiem; quod erat tempus oblationis Vespertinae: altera paulo ante occasum, quod principium erat Iudaeis diei sequentis. Iutra hoc itaque tempus Pascha oblatum est: cum in priore huius Vesperae parte, Vespertina oblatio offerri potuerit, Talmud, tr. de Paschate statim ab init. quae tamen similiter inter duas Vesperas instituta legitur, Numer. c. 28. v. 4. Et ab hac hora nona, incipiebat Parasceve proprie dicta, ac CHRISTUS, verus ille Agnus, qui tollit peccata Mundi, eâdem, quâ Sacerdos Agnum in Templum mactabat, cruci affixus est, seque ipsum Patri suo obtulit, Marci c. 15. v. 25. 34. Vide Casaubon. Exercit. ad Baron. 16. num. 28. et Franc. Burmannum, Synops. Theolog. Part. 1. l. 4. c. 11. §. 33. Godwynus paulo subtilius Vespertinae oblationis et Paschatis, quae tum
concurrebant, momenta distinguens, in priore ordinatie agnum, intra nostram secundam et tertiam mactatum, et inter tertiam et quartam, oblatum: tempore vero Paschatis, inter primam et secundam nostram mactatum; ac inter secundam et tertiam oblatum: quod si Paschatis dies cum Sabbatho coincideret, mactatum illum intrer duodecimam nostram ac primam et inter primam ac secundam, oblatum fuisse, scribit. Itaque, CHRISTUS, agnô Paschali et sacrificiô iugi adumbratus, horâ tertiâ crucifixus est, Marci, c. 15. v. 25. quâ matutinum olim Sacrificium offerti solebat: atque horâ nonâ, quae tertiae nostrae pomeridianae respondet, clamavit voce magnâ etc. v. 34. quô tempore Vespertina oblatio fieri ordinarie, tum vero, quia Paschatis Festum
erat, ipse Agnus Paschalis a Patribus mactati, consueverat; oblatione vespertinâ anticipatâ, uti visum: Sicque unicâ oblatione consummavit in perpetuum eos, qui sanctificantur, Hebr. c. 10. v. 14. Vide praefatum Thomam Godwynum, tract. Angl. cui titlulus, de Ritibus Hebr. Eccles. ac Civil. l. 3. c. 4. Addam saltem hunc de duabus Hebraeorum Vesperis locum Sam. Bocharti, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Hebraeis duplex fuit Vespera, utraque ante Solis occasum, una Meridiet, altera Occasui propior. Et inter, vel potius intra illas duas vesperas, i. e. intra illud spatium, quod ambae complectuntur, praeter agnum Paschalem, etiam mactabatur iuge sacrificium, accendebantur lampades, et fiebat suffimentum, Exodi c. 29. v. 39. et c. 30. v. 8. Quae singula quô ordine facta sint, docet Maimonides de Paschate, c. 1. Sect. 4. Qui Graecis quoque, ut iam dictum supra, δείλην πρωΐαν, την` μετ᾿ ἄριςτον ὥραν, vesperam maturam, tempus a prandio: et δείλην ὀψίαν την` περὶ δύσιν ἡλίου, vesperam seram, quae circa Solis occasum, distingui consuevisse, docet ibidem ex Hesychio, Suida, qui Atticum loquendi genus id esse dicit, et Eustath. in Odyss. us. eodemque refert illud Varronis in Satyra Menippea, Nescis, quid vesper serus vebat etc. Hodie in Ecclesia Roman. Vesperae, una est ex horis Ecclesiasticis, quae sub vesperam dicitur, quamque eandem esse, cum Lucernario volunt Viri docti, qua de re vide Car. du Fresne, Glossar. et Macros Fratres, Hierolex. nec non supra, ubi de Horis Canonicis: item voce Lucernarium, ubi de Graecanicae Eccles. ritibus inprimis. Nec omitrendum, quod idem Romanis cenae tempus fuerit, qua de re diximus supra passim etc. Quia vero Vesper, serus nempe, inter partes noctis apud Romanos, placet hîc etiam reliquas supra omissas subnectere.
Partes Noctis, apud Romanos.
Crepusculum. Prima Fax, quod lumina tum accendebantur: Livio primae tenebrae, Horatio, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 33. prima lumina. Vesper. Concubium seu Concubia Nox, cum itum est cubitum. Nox intemposta, i. e. multa Nox, cum nihil tempestivum est agi. Ad mediam Noctem, nempe Inclinatio. Media Nox, primum diei civilis, apud Romanos, tempus, ut dictum. Mediae Noctis inclinatio, vel de media Nocte. Gallicinium sive Galli cantus, Graec. Α᾿λεκτοροφωνία. Conticinium etc. Horum omnium nomina apud Poetas non raro occurrunt. Reliquarum Noctis partium, non apud Romanos modo, sed alias quoque Gentes mentionem supra fecimus. Vide quoque Thom. Godwynum, Anthologiae Romanae l. 3. Sect. 1. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • vespera — vèspera ž DEFINICIJA kat. 1. služba Božja u kasno poslije podne ili navečer 2. nedjeljom i blagdanima svečana poslijepodnevna ili večernja misa 3. u časoslovu šesta od 7 kanonskih ura i pripadajućih službi Božjih, koja pada poslijepodne ili… …   Hrvatski jezični portal

  • vesperă — vésperă s. f., pl. vésperi/véspere Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • véspera — s. f. 1. Dia que antecede imediatamente a outro determinado; a tarde. • vésperas s. f. pl. 2. Dias que mais proximamente antecedem qualquer dia ou fato. 3.  [Liturgia católica] Horas que se rezam no ofício da tarde …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Cicurina vespera — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Arach …   Wikipedia

  • Cicurina vespera — ? Cicurina vespera Научная классификация Царство: Животные Тип: Членистоногие Класс: Паукообразные …   Википедия

  • Family Hotel Vespera — (Мали Лошинь,Хорватия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Suncana Uvala …   Каталог отелей

  • Peru é que morre de véspera — Peru é que morre de véspera. (RJ) …   Provérbios Brasileiras

  • Quem morre de véspera é peru — Quem morre de véspera é peru. (RJ) …   Provérbios Brasileiras

  • Vesper — leichte Mahlzeit; Gabelfrühstück; Stärkung (umgangssprachlich); Unternessen; Snack; Jause; Brotzeit; Marende; Imbs; Bissen (umgangssprachli …   Universal-Lexikon

  • Western Avenue Studios — ORIGINWestern Avenue Studios (WAS) is a complex of artists studios in an historic mill building located at 122 Western Avenue in Lowell, Massachusetts. It is the largest complex of working artists under one roof in the Greater Merrimack… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”